Introitus Requiem aeternam dona eis, Domine Et lux perpetua luceat eis Te decet hymnus, Deus, in Sion Et tibi reddetur votum in Jerusalem Exaudi orationem meam Ad te omnis caro veniet Kyrie Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison Offertorium Domine Jesu Christe, Rex gloriae Libera animas defunctorum De poenis inferni Et de profundo lacu Libera eas de ore leonis Ne absorbeat eas tartarus Ne cadant in obscurum Hostias et preces tibi Domine, laudis offerimus Tu suscipe pro animabus illis Quarum hodie memoriam facimus Fac eas, Domine De morte transire ad vitam Quam olim Abrahae promisisti Et semini eius Sanctus Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth Pleni sunt coeli et terra Gloria tua Hosanna in excelsis Pie Jesu Pie Jesu Domine Dona eis requiem Requiem sempiternam Agnus Dei Agnus Dei Qui tollis peccata mundi Dona eis requiem Requiem sempiternam Lux Aeterna Lux aeterna luceat eis, Domine Cum sanctis tuis in aeternum Quia pius es Requiem aeternam, dona eis, Domine Et lux perpetua luceat eis Libera me Libera me, Domine De morte aeterna In die illa tremenda Quando coeli movendi sunt et terra Dum veneris judicare Saeculum per ignem Tremens factus sum ego, et timeo Dum discussio venerit Atque ventura ira Dies illa, dies irae Calamitatis et miseriae Dies magna et amara valde Requiem aeternam, dona eis, Domine Et lux perpetua luceat eis In paradisum In paradisum deducant te angeli In tuo adventu Suscipiant te martyres Et perducant te In civitatem sanctam Jerusalem Chorus angelorum te suscipiat Et cum Lazaro quondam paupere Aeternam habeas requiem