Recordare
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae:
Ne me perdas illa die,
Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti, lassus;
Redemisti crucem passus;
Tantus labor non sit cassus,
Tantus labor non sit cassus.
Juste Judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis,
Ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus,
Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus,
Culpa rubet vultus meus.
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae,
Sed tu, bonus, fac benigne,
Ne perenni cremer igne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab hoedis me sequestra,
Statuens in parte dextra,
Statuens in parte dextra.
Ingemisco tanquam reus,
Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus,
Culpa rubet vultus meus.
Supplicanti parce, Deus.
Tenha acesso a benefícios exclusivos no App e no Site
Chega de anúncios
Badges exclusivas
Mais recursos no app do Afinador
Atendimento Prioritário
Aumente seu limite de lista
Ajude a produzir mais conteúdo